- ANTIPODES
- ANTIPODESSubtilis, et diversa apud veteres fuit inquisisitio; Sintne homines, qui sub terra, sua vestigia nostris opposita habeant, nec ne? Quod ita esse ratione satis evidenti Macrob. l. 2. de Somn. Scip. et Plin. l. 2. c. 65. ostendere conantur. De his Cicer. l. 4. Acad. Qu. c. 39. Nonne etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos Antipodas vocatis? Fuêre vero nonnulli, qui credebant fabulosa esse omnia; quae de Antipodibus referuntur, quorum rationes videre licet apud Plut. l. de facie in orbe Lunae. Praecipue vero Christiani; vide Lactant. l. 3. c. 24. Augustin. de Civ. Dei l. 16. c. 9. Bonifacius inprimis Episcopus Moguntinus, qui sic ratiocinatus est: Si essent Antipodes, alii homines, adeoque alius Christus introduceretur, Nancel. c. l. et Aventinus Annal. Boior. l. 3. Cui cum Virgilius, sanctimoniâ et eruditione celebris in Bavaria Episcopus, adversaretur, Bonifacius apud Zachatiam Pontificem tantum effecit, ut ille ad Utilonem Bavariae R. literis missis Virgilium Episcopali sede eiceret. Zachariae ad Bonifacium Rescriptum habes, in Marci Antonii de Dominis l. 7. de Rev. Christ. c. 5. num. 48. Ac Libertus Fromondus quidem in Ant-Aristarcho historiam hanc longe aliter, quam hactenus relata fuit, explicare conatus est: Habet tamen eandem Claud. Fauchetus, Historicus Gallus, Tom. 1. fin. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. c. 1. Aslentitur illis Lucretius l. 1. v. 1063. quem vide. Festive ac lepide Seneca Ep. 122. luxuriosos homines, qui noctu potant, interdiu dormiunt, Antipodas vocavit: quem locum operae pretium erit videre. Vide Antoeci.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.